Isaiah 38

HIER. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos. Cui simile: et multa sub comminatione praedicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia. ID. Templi, scilicet juxta quod Salomon exstruxit palatium. Iturus ad Dominum, narrat opera sua. Felix conscientia, quae in tempore malorum potest recordari bonorum. Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid praestare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitae. Idola patris sui destruxit, ostia domus Domini, quae ille clauserat, aperuit, serpentem aeneum quem in Gabaon Judaei adorabant comminuit, et in ventum sparsit. Flevit quia moriebatur sine filiis, etc., usque ad et post mortem plurimos resuscitatos legamus. Praepostero ordine hic refertur historia, quae in Regum volumine consequentius legitur. Secundum quod visum est, etc., usque ad et de annis Ezechiae additis. . ID. Praesentis scilicet temporis et futuri, ut quomodo sol revertitur ad exordium sui, ita Ezechiae vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vitae spatia protelentur. . ID. Cum Deus Ezechiae sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec poenitendo emendant delicta. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi. Quidam codices habent: Quievit generatio mea, quod et Hieronymus aliquando transtulit, deceptus ambiguitate verbi, et postea correxit. . ID. Quod erravi emendabo, tu esto fidejussor et protector: Rom. 9.. Haec mihi juste, quasi diceret: nihil restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit. Quod praeteritum est non adjuvat sustinentem; unde stulta est Epicuri sententia, qui asserit recordatione praeteritorum bonorum mala praesentia mitigari. quasi diceret: et hi etiam in amaritudine, quia praesens tribulatio nihil boni praeteriti sentit, et semper humana felicitas aliquibus aspergitur aversis. . Sine fine damnati neque in inferno poenitentiam agunt, neque laudes Deo referunt. etc. Non infernus velmors. Unde: interroga patrem tuum, et annuntiabit, etc. . Aiunt Hebraei Sehin ulcus sonare, non vulnus, etc., usque ad cum Deus fecerit eam. .
Copyright information for VulgGlossa